Hľadaný výraz: Mt 20,24-28; Mt 19,28; Mk 10,41-45; Lk 22,24-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
24 Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. 25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. 26 Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister; 27 et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; 28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”.

28 Iesus autem dixit illis: “ Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.

41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne. 42 Et vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; 44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; 45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ”.

24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. 25 Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. 26 Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator. 27 Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. 28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis; 29 et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.

1

mail   print   facebook   twitter